- MICHAEL Stifelius
- MICHAEL StifeliusEslingâ Germanus, floruit saeculô praeteritô. Edidit Arithmeticam persectam, quae Norimbergae cum praefat. Philippi Melanchthonis prodiit, ac a praestantibus viris probata est, ut refert Possevinus Bibl. Sel. l. 15. c. 3. Etiam Italicam praxin literis tradidit: Germanice quoque publicavit Algebram, quam una cum tota Arithmetica, optimâ methodo traditam esse, iudicium est Iosephi Blancani in Chronol. Mathem. Eiusdem prostat Compu. tus Ecclesiasticus. Docuit variis in Saxoniae Borussiaeque locis: Obiit Ienae in Thuringia A. C. 1567. aetat. 58. Ger. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 52.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.